Hľadaný výraz: psalms 10, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 LAMED. Ut quid, Domine, stas a longe, abscondis te in opportunitatibus, in tribulatione? 2 Dum superbit, impius insequitur pauperem; comprehendantur in consiliis, quae cogitant. 3 Quoniam gloriatur peccator in desideriis animae suae, et avarus sibi benedicit. 4 NUN. Spernit Dominum peccator in arrogantia sua: “ Non requiret; non est Deus ”. 5 Hae sunt omnes cogitationes eius; prosperantur viae illius in omni tempore. Excelsa nimis iudicia tua a facie eius; omnes inimicos suos aspernatur. 6 Dixit enim in corde suo: “ Non movebor; in generationem et generationem ero sine malo ”. 7 PHE. Cuius maledictione os plenum est et fraudulentia et dolo, sub lingua eius labor et nequitia. 8 Sedet in insidiis ad vicos, in occultis interficit innocentem. 9 SADE. Oculi eius in pauperem respiciunt; insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua. Insidiatur, ut rapiat pauperem; rapit pauperem, dum attrahit in laqueum suum. 10 Irruit et inclinat se, et miseri cadunt in fortitudine brachiorum eius. 11 Dixit enim in corde suo: “ Oblitus est Deus; avertit faciem suam, non videbit in finem ”. - 12 COPH. Exsurge, Domine Deus, exalta manum tuam, ne obliviscaris pauperum. 13 Propter quid spernit impius Deum? Dixit enim in corde suo: “ Non requires ”. 14 RES. Vidisti: tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper, orphano tu factus es adiutor. 15 SIN. Contere brachium peccatoris et maligni; quaeres peccatum illius et non invenies. 16 Dominus rex in aeternum et in saeculum saeculi: perierunt gentes de terra illius. 17 TAU. Desiderium pauperum exaudisti, Domine; confirmabis cor eorum, intendes aurem tuam 18 iudicare pupillo et humili, ut non apponat ultra inducere timorem homo de terra.

1

mail   print   facebook   twitter